Evangelium Secundum Lucam*

Caput 1: Versus 55

Sicut locutus est ad patres nostros.Memoriam patrum quibus haec salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est.Et semini ejus in saecula.Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in saecula est promissus, quia ipsa promissio haereditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem saeculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis.
(* Traductions européennes)